monumenta.ch > Plinius > sectio 102

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 102
{LXXVII} Leuce Mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore. -